Liber Sapientiae*

Caput 15: 18

sed et animalia miserrima colunt insensate enim conparata his aliis sunt deteriora
(* Traductions européennes)

Glose

Insensata.Quasi: nec discretionem habebant. In veritate enim viventia meliora sunt mortuis, sensibilia insensibilibus, rationalia irrationalibus. Sed dignum fuit, ut qui ignorabant Creatorem, in creaturis distinctionem non scirent. Qui enim laudem et benedictionem Dei in se habere negligit, in discretione animalium seipsum errare ostendit.